# Opuscula anatomica 72

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/72

Ego quidem nullam rationem ad controversiam componendam afferri posse puto; nisi placeat, plusquam Medicum deceat, minute hanc rem considerando, vrinam, quippe quae omnium humorum, ac totius sanguineae massae excrementum sit, ipsius etiam flavae bilis ichore crassiorem esse: verum haec atque hujusmodi alia caeteri examinent. Lotui materia est totum humidum aqueum, quod potu & cibo continetur, generationisque principia a Ventriculi concoctione sumit; absolutionem autem primum ab Hepate, deinde etiam a venis & arteriis, quum praecipue munere suo Jecur bene non fungitur. quod autem lotium Renum alimenti excrementum non sit, ut Lycus Macedo perperam arbitratus est, tum vasorum Emulgentium amplitudo, tum urinae copia, tum vero etiam utilitas, quae ex Renum actione consequitur, manifeste declarant: quamvis enim singulae animalis particulae, quum nutriuntur, pro sua magnitudine superflua procreent: tamen (taceo enim in praesenti maximos potatores pro potus proportione mingere) rationi certe consentaneum non est, tam parvam Renum molem, quatuor interdum aut plures etiam humoris congios efficere; ac propter ejus multitudinem Renum vasa non ita raro aperiri & disrumpi. Accedit, quod, ubi se animal secundum naturam habet, Renes serum sanguinis, qui Cava vena & arteriis continetur, perfecte expurgare, vel ob eam causam credendum est, quia in venae sectione paucissimam comperimus aquam supernatare; quamquam plerique eorum, quibus vena secatur, corpore etiam male affecto sunt. Itaque haud proprium est Renum excrementum urima, sed totum id quod bibimus; nisi aliqua ejus pars, aut per alvum excernatur; aut in sudorem vaporemve abeat & spiritum; aut aliqua alia causa ejus excretio, quae per Renes fit, impediatur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
