# Opuscula anatomica 75

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EUSTACHIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/75

At dices ossa, quae undique tecta & custodita sunt, non perinde ac Dentes sensu indigere, quum externis injuriis non sint similiter objecta; id vero minime inficior, sed aliam eis ob causam sensum tribui concedo; quum enim ossa particulae maxime omnium terreae censeantur, tactusque eis, quae hujus generis elementi sunt, praecipue debeatur, nisi sensu essent praedita, major pars animantis a planta nihil differret, frustraque eadem ossa per animam sentientem existerent, nisi ipsius beneficio sentirent. Sane etsi haec facultas singulis in partibus non aeque aperte conspiciatur, ossiumque duritia sensui non mediocriter adversetur, nihilominus, ut sine ea facultate nulla pars animantis existere actu pos test, ita sine sensu ne a plantis quidem discerni: Natura, inquit Galenus de Renibus tractans cuique horum viscerum tantum sensus largita est, quantum conveniebat, ut a plantis scilicet sejungerentur, essentque animalis particulae; quod profecto si ut verum est, ita etiam necessariam habet consecutionem cur propter eamdem rationem ossibus quoque sensus tribui non debeat, vix explicari posse arbitror: modus autem, quo sensum adipiscuntur, nec Naturae insuetus est, nec explicatu difficilis; sicut enim cicatrici vicinae parres, & Jecori membrana, qua involvitur, Galeno Authore, sensum tribuit; pariter etiam illa, quae propterea, quod ossibus adhaerescit, Periostios appellatur, impertiri illum potest, quum perspicaci ipsa sensu praedita sit, & quando male habet, ipsius affectio ossium dolentium imaginem prae se ferat.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
