Latin
EUSTACHIUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si objicias, ossa nulla molestia affici, sed eorum membranam proprios dolores percipere, hoc idem in Dentibus &Jecore usu venire respondeo, si evidentem sensum hujuscemodi involucro concedis, sed obtusum, &qui parvo intervallo obliteretur, durae substantiae Dentium, &carni Jecoris male compactae, ego ossibus non modo obscurum inesse affirmo, sed totam vim sentiendi confusam &perturbatam, atque adeo exiguam concedo, quae propter levissimam quamque causam evanescat, illudque Galenum cum plerisque aliis spectasse arbitror, quando ossa sensu destituta esse aliquo loco dicit; multa enim propter exiguitatem, quasi non sint, plerumque ab Authoribus contemnuntur, qua ratione motus, Crus sine musculis esse, dixit Hippocrates, &Pisces sine collo Aristoteles &Galenus.