# Opuscula anatomica 76-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EUSTACHIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/76-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/76-2

Si objicias, ossa nulla molestia affici, sed eorum membranam proprios dolores percipere, hoc idem in Dentibus & Jecore usu venire respondeo, si evidentem sensum hujuscemodi involucro concedis, sed obtusum, & qui parvo intervallo obliteretur, durae substantiae Dentium, & carni Jecoris male compactae, ego ossibus non modo obscurum inesse affirmo, sed totam vim sentiendi confusam & perturbatam, atque adeo exiguam concedo, quae propter levissimam quamque causam evanescat, illudque Galenum cum plerisque aliis spectasse arbitror, quando ossa sensu destituta esse aliquo loco dicit; multa enim propter exiguitatem, quasi non sint, plerumque ab Authoribus contemnuntur, qua ratione motus, Crus sine musculis esse, dixit Hippocrates, & Pisces sine collo Aristoteles & Galenus.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
