# Opuscula anatomica 77-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EUSTACHIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/77-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/77-2

Parum etiam apposite ea ulcera objici solent, in quibus denudata ossa, quovis modo tractentur, dolore carent, nam, ut taceam fuisse non vulgares Medicos in Crure contrarium expertos, qui etiam detracto periostio evidentem se in eis quandoque sensum reperisse scribunt, haud mirum est, detectis ossibus sensum prorsus obliterari, quum calor ac spiritus jam evanuerit, substantia obduruerit, & ad ambientis aëris injurias ferendas nos assuefecerit. CAP. XXV. Num Sensus insit Dentibus, & cui Parti eotrum acceptus referri debeat. sensu ossium abunde dictum est: Dentes vero Pipsos eo prorsus carere, quia inter ossa numerantur, & lapillorum duritiem ita aemulantur, ut ferri aciem rejiciant, ac lima citra dolorem comminuuntur, atque etiam quia si igne exurantur, nihil fere molestiae accipiunt, non injuria multi, tum Philosophi, tum Medici opinantur, qui quidem molestiam illam, quae percipi solet, vicinis partibus, nervisque potissimum expensam esse referendam existimantes, hanc opinionem Hippocratis testimonio & ratione haud improbabili confirmant: nimirum ille dolore affici Dentes tunc arbitratur, quum pituita radicibus, ad quas nervi pertingunt, subjecta est: rationem autem ab experientia sumunt, quae docet sapores & alias qualitates, quae tangi possunt, erosis perforatisque Dentibus melius percipi quoniam patens ac liber aditus ad nervum usque tendit: aliqui non solis nervis hujuscemodi sensum tribuunt, sed magis pelliculae, eam Dentis partem, quae intus latitat, instar periostii extrinsecus involventi: alii internam Dentium concavitatem, tenuissima, acerrimique sensus membrana succinctam, omni cruciatu affici contendunt, & eam ob causam credunt, Dentes limam ac caetera instrumenta, quibus comminuuntur aut dissecantur, facile contemnere, quia malum ad hanc usque membranam non pervenit, sicut quando summe calidis vel frigidis Dentes occurrunt, quae non solum ad eos undique penetrant, verum etiam simul cum ipsorum substantia animalem spiritum foraminibus, quae videri nequeunt, contentum, & hanc deinceps membranam successione quadam male afficiunt, atque immutant.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
