Latin
EUSTACHIUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
Verum his ego non acquiesco, nam Galenus se plane percepisse refert, quum Dentium quandoque dolore cruciaretur, haud membranam, quae concavitatem Dentis succingit, nervumque &venam habet, immo etiam arteriam, quemadmodum posteriores observarunt (de hac enim ipse nihil prorsus scribit, sed Dentis substantiam, seu proprium ejus corpus, non solum dolore affici verum eodem modo, quo carnosae partes phlegmone tentari, atque etiam pulsatione commoveri, &quamvis propter duram lapideamque Dentis substantiam, hoc admiratione dignum judicet, nihilo tamen minus iis, qui eam dolore affici asserunt, fidum se testem exhibet; quippe qui re &facto hoc percepisset, simulque diligenter observasset, Gingivae nervique ad radicem substrati dolorem ab eo, qui in Dente percipitur, clare distingui. Alexander Trallianus gravissimus Medicus Galem sententiam ex quinto Libro de Compositione Medicamentorum secundum locos recitat, eique subscribit: Actuarius iisdem fere verbis rem explicans, Dentes tum propter nervos, tum propter substantiam propriam dolere ait: sed quia existimare potest aliquis, Galenum eo loco citra rationalem aut naturalem demonstrationem iis, qui dolore affici Dentes asserunt, testimonium praebere, idcirco operae precium me facturum puto, quae alibi ipse scribit, breviter recitare, evidentiorisque doctrinae gratia nonnullis argumentis confirmare.