# Opuscula anatomica 79-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EUSTACHIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/79-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/79-2

Quum Galeno Authore Cerebri nervi molles iis partibus, quibus sensu exactiore opus est, inserantur, & is sensus illis insit, quae laedentibus facilius occurrunt, ut animans per dolorem ad opem sibi ipsi ferendam impellatur, & id, quod eum cruciat, antea amoveat, quam pars labefactetur, nimis profecto improprie ab eo inter partes, quae perspicacis sensus sunt, Dentes & Palati tunica numerantur, quando soli eorum nervi sensum habent, nihilque hujus Dentium substantiae, ut Palati tunicae communicant. Praeterea, si eadem Dentium substantia doloris est plane expers omnem Naturae industriam vanam existimare possumus, & frustra solis ipsis vel si nudi externis injuriis exponantur, molles nervos esse dispensatos. Sed his replicet aliquis; si Dentium substantia immutatur & laedi potest, nervum ob cohaerentiam ex ea immutatione molestiam capere, quae diversum sensum excitet ab illa, quae a laesione carnis proficiscitur, de qua exempli causa mentionem fecimus; nam immutatio substantiae Dentis plurimum certe ab ea differt, quam caro experitur: sed hoc perinde est, ac si dicatur, solum nervum, non autem carnem, aut aliquod aliud viscus sentire; quis enim ignorat, sensu potiri quamlibet particulam beneficio nervi, & pro diversa cujusque substantia varias sensus differentias fieri, ita ut ex eis aliquae huic soli parti conveniant, nulla vero ipsi aliarum communicet: siquidem nervus sexti jugi eorum, qui a Cerebro proficiscuntur, propagines tum ori Ventriculi offert.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
