# Opuscula anatomica 8

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, LECTORI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/8

Sunt etiam ante ac retro compressi: sed depressiores posteriori in sede, eminentiores in anteriori. a lateribus autem partim simi sunt, partim gibbi, concava in se conversa habentes, rotunda vero ad animantis latera adversa: nam exterius ad ilia pene rotundi occurrunt; interius vero, qua vena & arteria in eos inseritur, simi a natura facti sunt, & in eam retusae lineae speciem curvati, quae Threiciis arcubus non inepte comparari potest: Siquidem in media ejus lateris sede sinuati sunt; supra vero ac infra nescio quid rotundum, aliquantulum tamen depressum obtinent, tametsi hujusmodi lineae in Renibus, non perinde aequales atque in arcubus inquirendae sunt. Quod vero ad Renum superficiem attinet, ea in hominibus longe secus, quam in Ursis ac Bobus levis est & lubrica, omnique ex parte aequabilis perinde, ac gibba jecoris sedes occurrit: quod quum ita sit, mirari satis Aristotelem non possum, qui de eis sic scripserit: Hominum Renes bubulis similes sunt, quippe qui tanquam compositi ex multis Renibus exiguis constent: neque aequabiles sunt, quomodo Renes omnium quadrupedum habentur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
