Latin
EUSTACHIUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 81-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXVI. Quomodo Dentium Substantia Sensus particeps fiat, &num ab omni Tangibili Qualitate pariter Afficiatur. Caeterum Dentes, sive ob solam nervi ad radices corum cohaerentiam, ut Galenus asserere videtur, sive harum quoque membranarum beneficio sentiant, quomodo dura ac spissa eorum substantia sensus particeps fiat, haud potest facile explicari. Idem Author, qui si Dentium concavitatem non prorsus ignorat, exacte tamen haud novit, nervosque ac vasa exteriori in parte jungi cum eis arbitratur, hac de re ne verbum quidem facit: ego quamquam certam demonstrationem non habeo, conjectura nihilominus adducor, ut suspicer nervum, qui in concavitatem Dentium penetrat, in minutissimos surculos diffusum cum intima ipsorum substantia, quae mucosa est, initio generationis commisceri; ca enim, quemadmodum nonnullae plantarum radices in lapidem commutantur, deinceps magna ex parte in os formata, causa est, ut Dentes cum nervis facilius consentiant, atque hac ratione etiam sensus participes fiant.