# Opuscula anatomica 82-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EUSTACHIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/82-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/82-2

Asserunt aliqui Dentium materiam magis ad carnis, quam ossis naturam declinare, qui quidem rem probabiliorem facerent, nisi dubia sibi concedi vellent: Aretaeus putat Dentes & Ossa, quamvis spissa & dura sint, per ingenitum tamen calorem vivere & sentire: addimus nos Dentes spiritum animalem longe melius, quam caetera Ossa intra se recondere, tum quia contra illorum morem in propria conceptacula inolles nervos recipiunt; tum quia interna ipsorum substantia, quae a sensibilibus praecipue immutatur, haud est raritatis omnino expers, neque omni plane luce caret. Quod autem possit innatus calor animalisque spiritus, undique per hanc substantiam diffusus, utilitatem, quam diximus, afferre, nemini videri mirum debet, quando Galeno Authore aër, qui nos ambit, tale instrumentum oculis ad videndum est, quale profecto spiritum animalem esse nemo dubitat: jam vero sicut jecoris partes non aeque omnes sensu praeditae sunt, sed membranae, quae illud involvit, proximiores caeteris praestant, ita & Dentium partes haud similiter sentiunt, sed in internis, quae tectae sunt, & ab injuriis tutae, nervoque & involucris vicinae, sensus magis viget; in externis vero, tum propter spissam & duram ipsorum substantiam, quae instar corticis intimae obductam vim nervi animalemque spiritum vix admittit, tum propter continuam ambientis aëris mutationem, cujus causa caedem pati assuescunt, non aliter, quam in callosa pedum rusticorum cute pene obscuratur, atque adeo obliteratur. Sed mirum profecto est, Dentes, neque ignis, neque ferri vim sentire, alia tamen occasione dolere: Aretaeus hujus rei veram causam solos Deos scite putat; probabilem vero & apparentem etiam Homines, sane Dentes comminuti, aut ferro quoquo modo vulnerati non dolent, quia ob densitatem fieri asperiores nequeunt, & quia si hoc fiat, animalis tamen calor & spiritus haud immutantur, malumque, ut oporteret, consecutione quadam nec ad nervum, nec ad membranas eorum per vadit; quamvis si Avicenna confricatos Dentes sentire concedit, quia, ut arbitror, ex motu calor ipsorum augetur & spiritus animalis concitatur, ratione eadem limae quoque molestiam percipere concedi debet: verum quamobrem à ferro candente, aut nulla molestia afficiantur, aut certe minori, quam ratio vehementiae exposcat, quando ejus contactu internae partes, in quibus sensus viget, pariter atque externae laeduntur, haud habeo adhuc bene exploratum; nam etiamsi quibusdam Anatomicis concedamus, Dentis partem, quae extra Gingivas pendet, in adultis solidam esse, eoque nec nervum nec membranam attingere, nihilo tamen magis se explicant, quoniam, ut modo taceam pueros, in quibus haec concavitas ampla ac profunda est, & Dentis squama tenuis, pro aetate plena timoris, & ad patiendum difficili, non magis, quam Viros ab igne laedi & dolore affici, negari non potest, Dentem pene exustum caloris vehementiam singulis suis partibus internaeque membranae communicare.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
