# Opuscula anatomica 82

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/82

Ergo longe melius est, & rationi magis consentaneum asserere, quum sanguis, qui in Cava vena continetur unius naturae sit, particulae vero animalis inter se ita differant, ut quaelibet illarum peculiarem substantiam obtineat, sanguinem ex eodem fonte eas ad se allicere, quam sanguinem ipsum ad diversae naturae membra per se ferri: mitto, quod quum hanc alterationem alicujus momenti esse asseverent, tamen nullam rationem afferre possunt, cur existiment, illius beneficio alimentum potius ad membra moveri, quam haec illud attrahere: addo, quod si vas aqua plenum in medio frumenti acervo colloces, inane paulo post vas reperies, aquam vero justa distributione unicuique grano quoquoversum dispensatam, quae tamen unam tantum formam, unumque & simplicem obtinet secundum naturam motum, quamque si tangas frigidam invenies, nedum alterationis alicujus efficacis expertem: hujus sane rei causam, qui ab attractione recesserit, vix unquam explicaverit; nihil autem est, cur quispiam asserat, esse hunc motum, non facultatis nutritoriae, quae in frumento est, sed caloris potius ambientis opus; quia si idemmet vas aqua plenum, ardentissimo Soli exponatur, non modo non exhaurietur, verum nullam fere imminutionem aqua patietur.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
