Latin
CAP. XXXII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 83
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXII. Quarumdam Rationum Solutio, quibus Averroes &alii probare conantur, Alimentum sua sponte ferri ad Membra. Siximus de membrorum attractione satis: tamen Averroes, &praestantissimi quidam Anatomici, quos ob singulares animi dotes veneror &admiror, me compellunt, ut eorum dicta &rationes silentio non praeteream. Minime concedi potest, inquiunt, membra proprie attrahere, quia non moventur, dum alimentum ad ipsa fertur, &tamen placuit Aristoteli &Galeno, veram attractionem, non modo sine moventis agitatione secundum locum fieri non posse; verum etiam opus esse, ut hic velocius moveatur, quam illud, quod attrahitur, id quod nulla particula praestare per se potest, nisi manifestas fibras, easque carneas obtineat: qua quidem ratione, sicut Gula, Ventriculus, &Vesica per se &ex arbitrio voluntatis, apertissime contrahi ac laxari cernuntur; ita venae moveri nequaquam possunt; ridiculum est enim eis attractionem concedere, tum quia carnem non habent, tum quia fibras obtinent adeo confusas &obscuras, ut potestate magis, quam actu eas habere videantur: hoc ipsum arteriis, quae coriaceae itidem sunt, accideret, nisi Cordis virtute agerentur: tamen si quis rem ipsam sedulo consideret, &penitius contempletur, non ita difficulter has similesque objectiones diluet; haud enim exigit quae vis attractio, ut attrahens moveatur, &velociori quidem motu, quam id quod attrahitur; sed illa tantum, quae contactu corporum fit, &per organa exercetur: alioqui calor proprie attrahere non diceretur, cujus tamen oppositum, tum alia multa, tum vero inflammatae partes liquido ostendunt.