# Opuscula anatomica 83-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, EUSTACHIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/83-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/83-2

Putavi aliquando hanc objectionem posse argute dilui, asserendo candens ferrum, non aliter ac multa Escharotica medicamenta, una cum temperie vim sentiendi penitus auferre: sed quoniam firma & evidenti ratione hoc probari non potest, praestat nunc addere Dentium proprium esse, ut nec omnia, quae eos immutant, sentiant, nec ab his dolore aeque afficiantur, quae eis molestiam afferre possunt: illud sane Aretaeus innuere videtur: hoc Aristoteles aperte asserere: nimirum quia Dentes magis a calido & à frigido, quam ab aliis qualitatibus laeduntur, & frigidi sensus qualitas molestior eis est, quam calidi, plusque detrimenti, quemadmodum experimur, a multis, quae potestate calida aut frigida sunt, & tota ei substantia inimica, quam ab aliis accipiunt.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
