# Opuscula anatomica 84

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/84

Quod si quilibet calor, Elementaris nimirum, Naturalis, & qui contra naturam est, attractionem exercere potest sine eo, quod velociori motu agatur, quam id quod attrahitur: ego quidem non intelligo, cur argui tam acerbe illi debeant, qui posse membra per suae temperiei modum idem praestare arbitrantur; siquidem calor Naturalis, qui praecipuum Animae instrumentum est, temperamenti quoque forma & perfectio existit, & ut tot tantisque Animae operationibus commode inserviat, ipse etiam certam mensuram temperiei postulat: huic autem attractioni, quae aut a calore, aut a temperie partis, aut ab ipsa Anima proficisci potest, (quovis enim modo dicas, nunc parum refert) si quando instrumenta, cujusmodi sunt venae, arteriae, & caeterae hujusmodi partes ex fibris contextae inserviunt, proprium illud inest, ut horum causa motus secundum locum in attrahente fieri cernatur, id quod eorum exemplo, qui fugendo aliquid hauriunt, magis planum fit & perspicuum: hoc quum ita sit, rationi quoque magis consonum est, tractoriam facultatem membris potius & communioribus organis tribuere, quam motionis initium rudi materiae concedere, in qua tamen, praeter ipsam Elementorum. mixtionem, nullam Naturae artem contemplamur, satiusque est arbitrari venas tractoriae facultatis esse organa, quam cum Erasistrato asserere, eas instar sacci vel utris cujusdam impleri, & quasi inanes canales, aut aquae ductus, materias suscipere; probandum certe erat, firmiori ratione venas non moveri, & praecipue, quia si Galeno fides aliqua habenda est, tertium quoddam eis motionis genus tribui oportet: etenim.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
