# Opuscula anatomica 85

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/85

si moveri venae nequirent, hoc aut merito facultatis aut propter earum compositionem contingeret; primum quidem dici non debet, quia Anima nutritoria, cujus altera facultatum attractrix est, non sunt destitutae; secundum item negari potest, quia contextus fibrarum coriaceus & confusus, ut illi arbitrantur, prohibere nequit, quominus eaedem moveantur; nam habent etiam arteriarum tunicae similem fere texturam obscuram, quas tamen valido motu cieri certo scimus, & quamvis demus eas a Corde moveri; tamen negari non potest, quin eadem vigeat in utrisque ratio, quum singulis arteriis Cor facultatem largiatur, quae per ipsarum tunicas distributa, pari motu & aequali tempore, easdem arterias cum ipso Corde agitat; nam si facultas motrix attributa singulis non esset, pedis arteriae non simul cum Corde, sed diverso tempore moverentur: quum ergo arteriarum contextus talis sit, qui possit vitali facultati obsequi ac inservire, nihilque prohibeat confusa staminum congeries, quominus eadem facultas illas dilatet atque constringat; nihil etiam obstabit. quominus venae ob eamdem causam moveri possint: hanc rationem, si quis eam penitius introspiciat, contemnendam non esse, facile intelliget; nam status disputationis nostrae is erat, venas moveri non posse, quia coriaceae sunt, & potestate magis, quam actu fibras habent. Quod autem fibrae viscerum carneae (de Musculis enim in praesenti non loquimur) in causa sint, ut eorum aliquod per se moveatur, & quidem secundum voluntatis arbitrium, nullo pacto concedendum est, quia Ventriculi & venarum motus Naturalis est, & ab eadem nutritoria facultate proficiscitur, & pari ratione per se utrisque inest, licet harum fibrae ligamentosae sint; illius vero etiam carneae, & in venis motus obscurus adeo, ut nullus esse ab aliquibus credatur; in Ventriculo vero manifestus sit: quisnam concedet quaeso unquam motum secundum voluntatis arbitrium fieri posse absque musculis?

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
