Latin
CAP. XXXII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 86
Unproofread scanNot analysed yet
quisve adeo contentiosus erit, ut asserat, motionem Ventriculi ab imperio voluntatis proficisci, quae tamen neque simpliciter, neque ex parte illa à nobis pro nostra voluntate fit, aut cessat, quamque jussu nostro nec velocius, nec serius fieri experimur? Sed ad Renum attractionem nostra revertatur oratio: si sunt arteriae per ipsorum substantiam undique distributae, &cum sanguine serosus humor per eas fertur vera attractio, saltem arteriarum causa, Renibus negari non debebit, quum earum beneficio, non minus horum humorem allicere ad se possint, quam Cor ipsum aerem per venales arterias: quodsi quispiam fibras quoque Renibus tribuat; dubitet autem, num nerveae sint, an carneae an utriusque potius generis participes, is certe attractionis munus sine repugnantia &inconstantia Renibus vix subtrahet. Scripsi accuratius de Renum, &de quarumdam aliarum partium attractione, non contradicendi studio, sed potius, ut veritatem, quae omni mihi amicitia antiquior est, illustrarem ac defenderem, Galenique authoritatem incolumem servarem; ac denique ut nostram expositionem omni ex parte absolverem. CAF.