# Opuscula anatomica 86-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/86-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/86-2

Ad apprehendendum incidendumque cibum Incisores praesto sunt; benignius enim cum Homine Natura egit, quam cum his belluis, quae inferiorem ordinem Incisorum tantum habent, & cornigera magna ex parte sunt; nam Homini & Animalibus, quae solipeda, & aliis, quae σαρκοφατοῦντα Graecis appellantur, ejusmodi Dentium genus tribuit, qui supra infraque e regione locati, etiam duriorem cibum quasi gladii incidere possunt, illis vero belluis, quia superiori labro cibum comprehendunt, solisque infernis Incisoribus dividunt, Natura compensatione facta plures Ventriculos duriori tunica praeditos tribuit, simulque procurat, ut deglutitum cibum semicontritum per vices ruminent, quo auxilio Homo non indiget, quia Incisores Dentes utrique Maxillae affixi, duploque numero Caninis superiores, cibum, ut diximus.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
