# Opuscula anatomica 87

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/87

CAP. XXXIII. Serosus Sanguis neque Vacui causa ad Renes Accedit, neque a Venis ad eos Transmittitur. Verosum sanguinem ad Renes per se non moveri, jam demonstratum est: super est, ut neque ex accidenti hoc fieri ostendamus. Insaniunt profecto, qui, ut hanc falsam opinionem tueantur, ad Vacuum confugiunt, quandoquidem hujus causa alterutro ex his modis serosus humor ad Renes duceretur; vel propter dilatationem partium attrahentium, ut in follibus fieri cernimus; vel propter consecutionem ad id, quod vacuatur. Primum si quis dicat, vel errat, vel quod intendit, non probat; neque enim Renes, perinde atque Cor, dilatantur ac constringuntur: neque, si hic motus inesset, a Vacuo, sed potius ab arteriis Emulgentibus fieret. Secundum adeo falsum est, ut confutatione non egeat; quippe ea ratione nemo unquam ob suppressam urinam (Ischuriam Graeci vocant) moreretur; fieri enim nequit, ut major ipsius copia, quam si evacuata ad Renes confluat. Quod autem venae serosum humorem ad Renes non mittant, (hoc enim probandum superest) vel inde suaderi potest, quia vel providentia quadam ejusmodi humorem venae dispensarent; vel quasi inutilem ac molestum expellerent: illud minime contingere, erudita admodum oratione Tertio Libro de Naturalibus Facultatibus, Ventriculi exemplo declaravit Galenus: hoc si concedatur, attractio quoque ejus, quod utile est & delectat, pari ratione negari non debebit.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
