# Opuscula anatomica 88-3

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/88-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/88-3

Et quoniam quasdam belluas, cujusmodi sunt Lupi, Canes, Leones, & Apri Dentibus pro armis, ad vim faciendam ac repellendam, abuti diximus, idcirco Homine parumper relicto, summam Opificis nostri sapientiam in illis quoque contemplemur: is vero operam dedit, ut in ferocibus animalibus Dentium figura & robur oris amplitudini responderet, utque proportione primae Vertebrae & Ungues fortes essent; nulli autem eorum Ungues fortes, Dentes imbecillos dedit, siquidem serrati & exerti Dentes, qui ad pugnam aptissimi sunt, parum utilitatis afferrent, nisi multi essent & fortes; eorum item actio quo ad morsum inanis redderetur, si os acutis Dentibus refertissimum magnum etiam & maxime scissum non esset, quoniam vero amplitudo oris, & acutorum Dentium actio parum proficeret, nisi cervix quoque robusta esset, & manibus ac pedibus adjuvaretur, idcirco sagax Natura serratos Dentes habentibus primas quoque Vertebras magnas tribuit, & Ungues ad eumdem usum comparatos, nempe acutos, fortes, ac rotundos, quasi gladios innatos; quum timidis & mansuetis molles, latos, & obtusos dederit. At vero animantes, qui ad cibos mandendos, & plane molendos Dentibus potissimum utuntur, exiguum os habent, & multis Molaribus refertum, acutis vero aut prorsus carent, ut Equi & Oves, aut in singulis Maxillae partibus singulos habent, ut Homo & Simia, nimirum Homo si, ut belluae serratis Dentibus praeditae, multos acutos Dentes haberet, propter angustiam oris vana esset eorum actio; neque ullam ex amplitudine oris commoditatem caperet, propter magnum Molarium numerum, unde propter Acutorum Dentium inopiam nihil posset roboris accipere, insuper cibos exacte non contereret: re vero, ut se nunc habet, constituta, summa Naturae ars elucet, quae etsi os angustum, Caninos autem Dentes paucos nempe utrimque, tum in superiore, tum in inferiore parte unum, eosque ad pugnam ineptos & imbecilles, idoneos tamen certe ad frangendum quicquid scindere Incisores non possent, Homini tribuit.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
