# Opuscula anatomica 89

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/89

Caeterum quia Dentes non solum actione usum afferunt, verum per quasdam ipsi actiones creantur, perficiuntur, & conservantur, de his etiam dicere aliquid oportet: nam in Utero geniti certo tempore foras exeunt, ut infans matrem molestia liberet, & lacte dimisso solidiorem cibum capere incipiat: semper crescunt, ut scribit Aristoteles, saepe toto fere aetatis tempore, ut Galenus, quo proprium munus obire sine detrimento possint: etenim si, quemadmodum exposuimus, minime crescerent, attritione brevi consumerentur: nam quamquam articulorum ossa, quae saepius ac vehementius moventur duritie ab eis superentur, tamen minus nuda sunt, & dura duris, atque inaequalia inaequalibus similiter non occurrunt: sed hujus incommodi evitandi gratia mucosa usque humiditate perfunduntur, & cartilagine etiam quasi crusta obducuntur. Nervos ac sensum melioris usus gratia Dentes acceperunt, quia sunt propter nuditatem externis injuriis expositi; sapores autem simul cum Lingua discernunt, ut reliquae Oris partes.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
