Latin
LECTORI
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 9
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem adeo à veritate alienum est, ut nullum ferme suae defensioni locum Vir tantus reliquerit; quamvis enim Renes bubuli, ac multo etiam magis ursini ex pluribus quasi glandulis parvas castaneas, aut cerasa imitantibus conflati esse cernantur, &hae partes, praecipue in Ursis, adeo invicem, &a subjecta membrana sine vulnere separentur, ut earum divisiones non mediocris copia pinguedinis repleat, &in altiori duntaxat Renis sede jungi videantur; tamen in hominum reprehensionem jure incidisse Aristotelem credendum est; quod ejusmodi Renum species, non nisi perquam raro in humanis cadaveribus observetur, ego enim post multas inspectas dissectiones in uno aut altero si recte memini, illam vidi; Pisauri nimirum in puella undecim annos nata, &Romae in quodam viro, cujus Renes magnitudine quoque valde insigni, alios longe superabant. CAP. IV. De Renum Colore, ac duplici eos tegente Membrana. Caeterum levis ac lubrica Renum superficies, Squamvis alba &exangui membrana undique obducta sit; nihilominus subjectae carnis speciem &colorem intuentibus repraesentat; est autem is, juxta Hippocratis sententiam, minime ruber, malorum speciem referens: sed quibus malis Renes comparet, non explicat. Ruffo Ephesio sunt coloris lenticulae &subcinerei. Aretaeus hepatis speciem Renibus tribuit. Alii superficiem, aeque ac jecoris gibbum, valde levem ac lubricam sortiri Renes arbitrantur; uti etiam colorem maxime rubrum &resplendentem. Ego vero quamvis homines, quod ad hanc rem cui pertinet, nihil peculiare habeant, ut testudo, Res Renes lutei praeter aliorum animalium consuetudinem obtigerunt, nihilominus colorem maxime rubrum ac resplendentem aut nunquam, aut certe perraro in illis observari credo: in hominibus enim, qui bene valent, magna ex parte Renum color subobscurus est, aeris speciem non accurate detersi penè referens, &à colore Phaseolorum rubrorum non longe distans, quo est paulo obscurior, &minus splendens.