# Opuscula anatomica 91-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/91-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/91-2

Radices Dentibus pro ratione magnitudinis & officii magnae, aut parvae, pluresve, aut pauciores tributae sunt; numquid autem breviores & pauciores inferioribus, quia superiores pendent, & hanc ob causam commoveri facile possunt: an vero, ut ego arbitror, quia Maxillae superioris Dentes dissimiliter ac molae quiescant, ac motum suscipiant, aliis judicandum relinquo: respondent autem radices adamussim praesepiolis, quia si latiores essent, harmonia laxior evaderet; si angustiores, non permitterent Dentium radices ad imum usque pervadere; hoc vero modo se habentes stringunt ac continent validissime. Positionis nomine laudanda est Natura, quod Dentium choream tam belle exornarit; nam ut modo praeteream, Galeni rationem non omni ex parte veram, nimirum quod iniquum fuisset angustis Oris partibus Dentes magnos indere, amplis vero exiguos, & minime conveniret internam Oris capedinem, quae ita, ut anterior, angusta est, aeque magnos Dentes, ac mediam, habere, quae est amplissima; certe in parte anteriore, qua Os apertum est, veluti decor postulat, Incisores sunt & Canini, quia cibum capere; mox incidere prius oportet, quam frangere & atterere; in interiore, quae tecta est, Molares sedem habent, ne dum cibum comminuunt, & lingua adjuvante huc illuc impellunt, aliquid effluat: quodsi ista positio Dentium immutetur, & in exteriore parte Molares, in interiore Incisores & Acuti locentur, tunc vero labefactetur eorum actio, & inutiles ipsi plane fiant.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
