# Opuscula anatomica 91

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/91

serosum humorem expelli, quia coctione prioris alimenti jam absoluta, Renes novo indigent, quod sine hoc humore attrahi non potest; quamvis si hoc dicatur, par ratio de excretione bilis assignari non possit, quia Jecoris vesica proprium excrementum alimento permixtum non attrahit. Caeterum, quomodo urina a sanguine in Renibus secernatur, non facile est explicare; tum ob alias multas rationes; tum vero quia ex prioribus Anatomicis, alii tam obscure loquuntur, ut eorum sensum assequi vix possis; alii non modo inter se discrepant, verum etiam tam acriter pugnant, ut maxima pars eorum, quae scribunt, convicia sint & contumeliae. ego his posthabitis ad rem ipsam explicandam accedo. Liquescit potus in Renibus, ut Hippocrates arbitratur. quod ipsorum caro, instar quali aut spongiae cujusdam, humorem sanguinis trajiciat; accommodans spongiae nomen ipsis Renibus magis ad usus, quam ad substantiae similitudinem respicit; quamvis enim Renes instar spongiae humorem imbibant, contineant, ac deinde emittant; non tamen, si spongia rara est ac laxa, continuo etiam talem esse Renum substantiam credi voluit. Aristoteles in eadem ferme sententia est; tradit enim, nullo exemplo utens, humores ex meatibus proficisci, colarique per Renum corpus, ac demum in cavum ipsorum medium confluere.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
