# Opuscula anatomica 93

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/93

Sunt denique nonnulli, qui opinantur venam & arteriam, quae Renum cavum ingrediuntur, in frequentissimas propagines distributas vario modo implicari, & plurimis in locis uniri, demumque in oscula angustissima, ac visu difficillima desinere; his autem vasorum capitibus pelliculas quasdam retibus similes intextas esse scribunt, anastomoses adeo exiguas habentes, ut Janitoris munere fungantur, vasaque ita instructa ac munita urinae quidem, utpote substantiae tenuiori, exitum praebere, sanguini nequaquam, quippe qui crassior cum sit, iter liberum & expeditum habere nequeat.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
