Latin
CAP. XXXVI
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 94
Unproofread scanNot analysed yet
Sed numquid horum vasorum, ac membranarum, quae ea cingunt, complicatio sit quoddam pene reticulum, percolandae urinae gratia a Natura constructum; numve eaedem membranae ad hoc munus obeundum aliquid opis afferant, ut temere affirmare non audeo, ita nullam firmam rationem habeo, qua contrarium suadeam. Illud plane scio errare eos, qui dicunt urinam a vasorum osculis ob tenuitatem elabi, sanguinem, utpote crassiorem, retineri; quandoquidem, si hac ratione urina percolaretur, sanguis, proximum Renum nutrimentum, ipsorum cari instar faecis cujusdam nec aspergi nec uniri posset, nisi quispiam fortasse credat, prius urinam secerni, quam nutrimentum ipsis Renibus distribui. Illud sane praeterire silentio non oportet, eos, qui Renum carnes instar coli urinam stillare scribunt, nec veritati adversari, nec Galeno contradicere; siquidem Galenus, quamvis aperte nunquam dicat, per Renum substantiam sine medio, hoc est nullo vase intercedente, urinam percolari, atque adeo Erasistratum reprehendat, qui Renes coli modo ejusmodi excrementum emittere asseverat; tamen si recte intelligatur, non hujus absurdi causa, sed alterius Erasistratum damnat: nimirum quod urinam per se ipsam ad Renes accedere, &per eos veluti per viminea vasa mustum aut lac percolari putet, sic enim ipse scribit: Renes Cavae venae a lateribus utrimque haerent, nec colatorii modo excolant urinam, sed trahunt: illi autem, qui Renum carnes instar coli urinam stillare scribunt, longe aliter, quam Erasistratus urinae secretionem fieri asserunt; eam etenim, non densae solum ac declivi Renum substantiae acceptam referunt; sed naturalibus etiam facultatibus, &quidem multo magis, quibus ipsa tum attrahit, tum segregat, tum vero expellit.