# Opuscula anatomica 96-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/96-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/96-2

Alios statuto definitoque annorum numero nimirum semel post septimum, iterum vero post decimum quartum annum, eosdem Dentes bis amisisse, & totidem denuo recepisse. Neque illud praetereundum est, nonnullis vigesimum aetatis annum agentibus, Genuinum erutum eodem anno renatum esse, multisque demum Juvenibus bene temperatis ac fortibus, Molarem, modo unum, modo alterum extractum, iterum creari. CAP. XXX. Nonnulli Affectus praeter Naturam Dentibus Evenientes. ostremo loco nonnullae malae Dentium affectiones percurrendae sunt, quibus dignoscendis curandis Anatomica Facultas plurimum lucis, & opis afferre potest. Inopiae & redundantiae Dentes obnoxii sunt; inopia alimenti tenuiores redduntur, & in senili aetate mobiles, modicumque omnino auxilium ab astringentibus pharmacis accipiunt, quibus Gingivae coarctantur: quodsi consumptae & imminutae Gingivae a Dentibus recesserint, callumque aut cuticulam, qua eos spectant, obduxerint, nisi Dentes quoquo versum ductis lineis scalpello prius exasperes, deinde Gingivas vulneres, & cruentas reddas, medicamentis eas augere, & Dentibus agglutinare, non minus frustra tentaveris, quam indicem medio digito conjungere.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
