# Opuscula anatomica 97

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/97

Quid vero de attractione urinae senserit Galenus, haud facile est judicare, quia videtur in sermone admodum inconstans, & aliud alibi scribere: interdum enim neque Ureteris, neque Vesicae aliquam attractionem tribuit, sed Renes in Vesicam scribit urinam per Ureteres transmittere: alibi trahendae urinae munus Vesicae plane subtrahit, arbitratus neque Vesicam a Renibus, neque Intestina a Ventriculo allicere quicquam ad sese posse: persaepe contrarium asseverat, scribens ea ratione urinam in Vesicam ferri, qua sanguis in caeteras animalis partes ducitur, Urinariisque vasis proprium usum & actionem, perinde atque aliis particulis inesse. Aristoteles ad excrementum, quod in Vesicam confluit, prodesse Renes voluit; hoc tamen munus illis totum minime tribuit. Nos vero, si Vesica lotium attrahit, hoc munus ut per Ureteras exerceat, necesse esse credimus; quod vero attrahat, firma ratione ostendere non possumus: suspicamur tamen ita esse, quia vas Urinarium in ramos per Renum corpus solutum est, quod quum priores Anatomici ignoraverint, mirum etiam non est, de urinae attractione eos dubitasse.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
