# Opuscula anatomica 98-2

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/98-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/98-2

tus est, Aesculapius, si Ciceroni credendum est primus omnium invenerit: de ea illud nobis satis est dicere, ad Dentes tuto eruendos ea nosse, quae Anatomes exercitatione percipiuntur, & de quibus nos locuti sumus, non mediocriter conducere. Quod febres, convulsiones, atque alvi profluvia pueri patiantur, quum Dentes emittere incipiunt, Hippocrates tradidit, & Galenus hoc pacto explicavit: perforatis Gingivis a Dentibus prodeuntibus, ejusmodi casus eveniunt, quemadmodum ubi stimulus infigitur carni, & sane plus Dentes affligunt, quam stimuli; ii siquidem semel firmati quiescunt in membro, cui ab initio infixi sunt; Dentes vero tantum procedunt, quantum augentur; quae mala etsi a superioribus Caninis foras erumpentibus, quippe qui longissimas omnium radices habent, maximè proficiscuntur, haud tamen credendum est, eos adeo ascendere, ut inferiorem Oculi ambitum ferme attingant. FINIS. DE C INDEX

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
