# Opuscula anatomica 99

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, RAE RENUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/99

RAE RENUM. CAP. XXXVIII. De Usu Substantiae, & Compositionis Renum. Postea quam de Renum officio abunde scripsimus, reliquum est nunc, ut de usu partium eos componentium, quem illae sine ulla actione praebent, disseramus, simulque ostendamus, constructionem eos huic muneri obeundo maxime congruam obtinuisse: spectari autem praecipue hic usus debet, tum in actionibus ipsis, quatenus quidem fieri melius non possunt, tum etiam in partium structura, quae munita undique est ac tuta, & commensuratione adeo decenti ornata, ut ne sua quidem pulchritudine Renes careant. Glandulosa est substantia Renum, quoniam multa humiditate satiantur ac delectantur: densa, quia non impedit, quominus possit succus tenuis a vicinis partibus attrahi, & maxime ad hoc proficit, ne sanguis effluat, & cum urinis excernatur; qui tamen, si Renes probe nutriturus est, retineri ac undique diffundi debet: contrarium Lieni obtigisse putat Galenus; eum enim, inquit ipse, laxum & rarum Natura fecit, quia succum crassum a remotis locis trahi ab ipso oportebat; quamvis iis, qui doceri omnia exacte & cum demonstratione volunt, parum firma videri possit haec persuasio cum ossa & cartilagines, durissimae ac densissimae animalis partes, succum crassum pro ipsorum nutritione attrahere conspiciantur; nisi fortasse quispiam, ut Ga

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
