# Opuscula anatomica vii

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica, LECTORI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/vii

LECTORI. antum semper apud me valuit Veterum Scriptorum Authoritas, tantumque & studii, & operae, in veri inquisitione investigationeque ponendum esse existimavi, ut Summos in Re Medica Viros, qui vere Principes ejus Facultatis Authores & habentur, & sunt, quos imitarer, & sequerer, Hippocratem, & Galenum Duces inprimis delegerim; ac in infinitorum pene hominum, & eorum animantium, quae in nostra Terra gignuntur, corporibus incidendis & dissecandis, quod studium Ἀνατομην dicunt, multos jam annos diligentissime sim versatus. Quae in hac veri inquirendi ratione a me reperta sunt, ac summo studio observata, cum his, quae Veteres olim, & Nostri etiam Anatomici scripta reliquere, Socio laborum adhibito Petro Matthaeo Pino Urbinate, accuratissime contuli. Itaque factum est, ut sex & quadraginta tabulas aereas, in quibus nostra haec diligentia apparere facile possit, librumque de Dissensionibus, ac Controversiis Anatomicis propediem sim editurus. Quod certe multo prius fecissem, nisi & ingravescente jam aetate; & vehementissimo articulorum dolore, quo studia retardantur, atque fortunarum mearum imbecillitate, quae ne tantum opus aggrederer ad imprimendum deterruit, fuissem prohibitus: voluntas certe non defuit, & animi ad id agendum propensio: Tractationem autem hanc de Renibus, caeteraque Anatomica Opuscula, quae nunc primum edenda curavi, & libenter perlegas, & mature judices velim. Haec enim cum probaveris, multo utiliora posthac a me edenda, ut polliceri non dubito, sic te lecturum tibi facile persuaseris. Vale. BAR RENUM STRUCTURA, OFFICIO, UTILITATE, ADMINISTRATIONE. II.

---

Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
