Latin
Lines 1.101-1.108
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.101-108
Not analysed yet
De simplici rustica aegrotante.
Apud Vindelicos. quos ego nunc algeos voco, cum rustica aegrotans ab alpibus in suam paroetiam pro sacra eucharistia misisset, et interim priusquam sacerdos veniret convaluisset, venit sacerdos, unde absens illa quesita est, et apud vicinum quendam reperta. quae viso sacerdote exclamavit e fenestra vicini. Potes bene abire pater bone, deus sit benedictus. non est mihi nunc opus Christo, convalui enim. Sacerdos autem ne frustra tantum itineris confecisset, studuit eam ad sumptionem eucharistiae inducere, Cui mulier. Quantum debeo tibi si sumpsero? Denarium Bohemicum respondit presbyter. Cui iterum rustica. Constituas eam super mensam obiter, et si casu aliquis pauper homo opus habebit ea, ille emet.
De simili.
Ego novi sacerdotem, qui fere ad quinque milia passuum cogebatur bis accedere quendam rusticum, ut eum sacramentis provideret, et semper interea dum ipse veniret, rusticus convaluit, et recusavit sacramenta. tandem sacerdos taedio itineris percitus, dixit ad infirmum Convalueris quomodocumque volueris, per deum oportet te sumere eucharistiam, atque ita coactus suscepit.
De Simia.
Quidam doctor medicus Mediolani aegrotabat, ita ut de eius salute esset desperatum, quod famuli eius et famulae considerantes, quod quilibet potuit ad se diripuit. Hoc simia videns quae apud dominum erat (ut est simulatrix omnium rerum) accepto capitio quo insigni doctores utuntur, induit capiti, unde dominus in risum est effusus, atque convaluit.
De praedonibus pulchra altercatio, et sententia.
Apud veteres germanos, et praesertim Suevos (ut refert Iulius Caesar) praedari nobilibus non erat dedecori. qua unica re plus quam ulla alia barbariem ostentabant, cum vario alioqui virtutum genere fuerint conspicui (ut in epistola liminari ad cancellarium luculenter ostendi) nunc vero gratia dei praesertim nostra Suevia purgata est latronibus et praedonibus. Est tamem hodie provincia germaniae ubi etiam nunc nobiles citra infamiam volunt esse praedones, in ea autem provincia lis est orta inter duos natalibus insignes. quorum unus alterum furem criminabatur, quod ei non indicto bello gregem armentorum abegisset, alter iniuriam revocavit in animum, seque nihil alienum a probis moribus maiorum fecisse testatur. Res devenit ad arbitrum principem quendam. Ibi uterque sua cognatione frequenti, amicitia atque clientela, praesto fuit. Surrexitque prior furti criminatus, atque apud arbitrum summa instantia pro restitutione famae laborat, atque alterum ad revocationem deposcit, quia nihil fecerit nisi quod licitum fuerit semper in patria sua a maioribus suis usque in hunc diem habitum, quod nulli umquam in eadem causa irrogata fuerit infamia, atque in testes citat omnes qui affuerant frequentissimi, ita esse acceptum a patribus suis, ut numquam infame aut criminosum habitum sit dum aliquis adiuverit socium vel amicum, (dummodo legitime bellum indixerit) contra quemcumque. quod expressius ipsi dicunt, dum aliquis socio contra inimicum militanti servierit. Alter autem ita factum suum tuebatur, quod istum furem accusaverit. non se iniuria fecisse, quod is fur iure habeatur qui alteri invito et nescienti, et quod improbius habeatur apud legum peritos, per vim res suas auferat nullo bello indicto, aut ut ipsi dicunt, fama sua non conservata, vel custodita, per indictionem belli Tandem post longas contentiones, tale ego audivi fuisse principis arbitrium seu sententiam. Neutrum se infamem velle declarare, atque utrumque bene dixisse. Primo enim more et instituto veterum et maiorum licuisse facere quod fecerit, nec sibi ipsi licere infringere penitus quod maioribus placuisset. Nec secundum male dixisse, quod in taliter repertum possit iure optimo et quidem Caesareo, ultimo supplicio animadverti.