# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.106-500

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.106-1.500. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.106

Noxia bilis inest aliis, quae tristia suadet
Omnia, nec mentes exhilarare sinit.
Contra splen petulans et pulmo mobilis addit
Perpetuos aliis et sine fine iocos
Omnia continuo traduxit tempora risu
Democritus fingens ludicra cuncta sibi.
Ast Heraclitus lacrimarum fonte perenni
Flevit, et est miserum quicquid in orbe ratus.
Vix semel ad risum tribulis depastus asellus
Commovit Crassum, splene minore senem.
Et varii motus animi discrimina ponunt,
Ut ioca maesta tibi, tristia laeta putas.
Valdius arridet laetatus munere Bacchi
Quia cui infesta sitis tristia corda premit.
Iudicium variat tacito qui pectore curas
Versat, et erumnis corda sepulta gerit.
Obtulit at si cui se dulcis amica videndam
Hoc sibi cuncta putat esse iocosa die.
Fabula temporibus certis iucunda refertur,
Et magis electo tempore scomma iuvat,
Non semper citharae cantus non fistula grata est,
Res nisi legitimo tempore nullo placet.
Adde quia et gestus, et verba moventia multum
Afficerent, quorum pagina muta caret.
Finge legendo tibi praedicta, solutius aequo
Ridebis, lepidos tam movet ille sales.
Et mecum Vatem defende scholastice, quando
A Criticis carpi percipis eius opus.
FINIS

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
