# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.109-112

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.109-1.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.109

De alio nobili.
Alius cum videret legationem Venetorum ad Maximilianum tam splendide, et magnifice quodam oppidum praeterire, dixit. O quam turpiter refrixit nunc omnis maiorum nostrorum virtus et fortitudo in nobilibus nostris, quod hi Veneti tot rebus pretiosis, et equis phaleratis per patriam nostram tuto ambulare debeant. an meis temporibus tam secure incessissent? Idem propterea quod filii sui cessarent a bellis et praedationibus, dixit esse homines nauci, nulliusque bonae frugis. Ego enim inquit, priusquam in iuventute mea omnino ab istis rebus abstinuissem, indixissem vel alicui abbati bellum.
Cur Franci Christianissimi irrisio.
Cum liceat historico immo eius officium sit res gestas scribere cum veritate, etiam si odiosae sint, non putavi iocosis rebus non convenire res vere gestas (dum iocus insit) in medium afferre. Quod ideo nunc dicendum existimavi. scripsi ante aliquot dies, Regem et Caesarem Romanorum et eundem germanum iure dicendum christianissimum non Regem Franciae, vel solum. quod cum quidam legisset Burgundus, convenit me Aquisgrani, studiumque meum in patriam laudavit. Sed pace tua liceat dixisse, optime hospes inquit, non germani nostri, sed Franci sunt hodie christianissimi. Ego rugata fronte refragabar. Ille non contristeris dixit, sinasque tecum in re vera iocari. Ob id enim nostris christianissimi videntur, quia et his sancti et christiani divi in Brabantia et Hollandia militent. Causam sciscitanti, Hanc ait verissimam historiam tuis superioribus germanis apporta. Dum nuper Anno domini. 1.5.0.7. Francigenae magnus numerus cataphractorum duce comite Armburgensi. suppetias tulissent duci Gheldrensi contra Caesarem Maximilianum et Burgundiones nostros, incursionibusque et praedationibus terram nostram invasissent, diripuerunt magnam praedam ex agris et sacris templis. sed dum redire vellent in Franciam, magna pars eorum non procul a naumurco, a rusticis Brabantinis est intercepta, miserabiliterque trucidata, adeo ut rustici summa gloria, magnaque et copiosissima praeda onusti triumphantes domum redierint, et inter equos phaleratos, loricas deauratas, torques aureos, ceteramque praedam praetiosam, reperta sunt duo vasa vinaria calicibus aliisque vasis sacris plena, quae abstulerunt hinc inde fanis sacratissimis in Brabantia et Hollandia. Unde ego dixi inquit, divos et sanctos illis militare vel potius stipendiarios esse, beneque Cicero antiquitus dixit, tantum gallos contra deos pugnare, quantum alii pro diis consueverunt. Cui ego, bene est. Acceperunt enim eandem mercedem, quam sui maiores cum olim delphos invaserunt. Franci tamen possunt dicere et merito, fuisse et nunc esse in terra Francia fures et latrones, atque illos non Francos, sed latrones fuisse.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
