Latin
Lines 1.11-1.16
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.11-16
Not analysed yet
De quodam Lolhardo fideiussionem morituro praestante.
Ioannes Apius mihi notus, cum in peste iam in mortis fere agone laboraret, affuit ei quidam frater Lolhardus silvestris, qui cum aegrotum admoneret uti viriliter pugnaret contra insidias diaboli, bonusque christianus in finem usque perseveraret, Respondit Apius. Nemini dubium esse quin legitime certare vellet ut christianum decet, seque mori paratissimum. Cui frater. Quoniam te honestum et fortem in vita fuisse ab omnibus praedicari audio, et nunc paratum voluntati divinae obsequi, promitto tibi et fideiussor esse volo, te confestim post mortem ad caelos ascensurum. Moritur Apius, frater quarto post die eodem morbo correptus, diu noctuque clamavit. O Api tu vis me ad vos afferre, ut tibi testimonium praebeam. O miserandam fideiussionem quam deus vellet numquam fuisse factam, atque istam suam fideiussionem ad finem usque vitae semper vociferando et ululando detestatus est Obiit autem sexto die post illum.
Ex favore beneficia conferuntur.
Sum prius non iniuria conquistus officia et beneficia ecclesiastica maiori ex parte indoctissimis obvenire, et obtineri gratiis apostolicis, non sine scandalo publico, periculoque animarum non mediocri. Nunc possum iustissime lamentari idem fieri apud nostros principes. apud quos plus conferuntur beneficia favore quam meritis. plus suffragiis indoctorum amicorum quam morum eruditionisque pensitatione, adeo ut nulla fere habeatur hodie ratio doctrinae et eruditionis. Quod ideo nunc dico. Fuit nuper interrogatus vir eruditus, qua ratione id fieret, ut tot in dies asini beneficiis providerentur, et ipse nullum consequi posset? Respondit indoctos invenire posse sui similes principes et alios patronos, unde amor mutuus nasceretur, se autem sui similes nullos tales. seque velle dediscere incipere, an favorem (quo omnia geruntur) consequi aliquando posset.
De sacerdote Schellenberger Munderchingae.
Ille sacerdos de quo superius etiam scripsi denunciavit quibusdam sanctimonialibus, earum sacerdotem qui erat in thermis ferinis graviter aegrotare, adeo ut medici de eius salute desperassent. Accinxerunt se itineri quaedam ex eis primariae ad eum visitandum, atque consolandum. sed cum venissent ad locum invenerunt eum incolumem et sanum, unde exacerbatae sacerdotem mendacii arguerunt, seque dolorum et anxietatum quibus essent non mediocriter conflictatae memores futuras. quibus ille cachinno effuso respondit. O bonae sororculae debebatis scire nullam hic verbis meis fidem adhiberi.