Latin
Lines 1.113-1.120
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.113-120
Not analysed yet
Facetia, Christophori comitis Vuerdenbergensis.
Apud moniales sanctae crucis, Iudaeus baptisatus qui se medicum gerebat, cuidam quem e pedibus laborantem curare debebat. clam fugiens equum furatus est. quem festivissime irridendo comes Christophorus dixit restitutum esse pedibus, propterea quia non amplius equo sed pedibus ire cogeretur, dum alioqui illi dicantur apud nos restituti pedibus qui ex valetudine aliqua surrexerunt, ireque iam possunt. Ille autem non erat curatus in pedibus. sed illis ire cogebatur quod nunc equo careret.
De simplicibus rusticis et cancro.
Rustici Mundingenses (de quibus superius mentionem feci) dum casu in eorum solo cancrum invenissent. (nescio unde illuc quod terra ibi fluminibus careat delatum) quoniam retrogradus esset nesciverunt quale animal esset, convocataque per campanam tumultum significantem universa communitate diu inter se consultarunt quid esset? Tandem sarcinatorem qui olim artificii discendi gratia terras alienas peragraverat consuluerunt, qui sua opinione admirabundus, cervum aut columbam esse dicebat, sed cum minus satisfaceret, neque quisquam propius accedere auderet, admotis a longe tormentis, animal confecerunt, locumque illum latissime vallis et stipitibus circumvallaverunt, ne aliquis hominum aut pecorum eius contagione inficeretur.
De comite Roberto.
Dicebatur olim Robertum comitem Armburgensem hostem se pronuntiasse universo mundo, praeterquam deo et regi Franciae. Ad quod unus, cui ille notus erat e vestigio respondit. Nescio de deo, iustitiae tamen et aequitati iam diu omnium iudicio bellum indixit.
De praeposito Elvuangensi.
Praepositus Elvangensis familiae Rechbergensis cum olim a studio Papiensi abire vellet, misit ad magistratum illic aureum ducalem (quem ducatum vocant) pro scientia quam auferret, iussitque ita dicere. Se hunc plus ex benevolentia, et ut magnifice abiret, quam merito dare, se enim non tantum scientiae asportare, immo ultra dimidium iusti pretii deceptum esse, testatus est, si iure esset conventus.