# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.121-126

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.121-1.126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.121

De vera nobilitate.
Testatus sum in alio opere vanam esse et falsam eorum Germanorum ambitionem, qui suam nobilitatem ad Romanos referunt, quoniam nulla est in toto orbe sincerior et clarior nobilitas quam apud ipsos Germanos, nec fuit ab antiquissimis temporibus, usque in hunc diem, ut alibi latius et luculentissime probavi. quod propterea nunc dico. Fuit non longe a temporibus nostris quaedam controversia inter principem quendam et doctorem Nurenbergensem. Princeps iactando suam nobilitatem dixit se esse de sanguine Troianorum et Romanorum. Cui doctor respondit. Ego sum de sanguine Nurenbergensium, qui quales sint satis notum est. Troiani vero qui fuerint et qualibus moribus est ignotum, sed constat Aeneam troianum fuisse proditorem, Romulumque latronem, qui fuerunt auctores Romanae propaginis.
De indulgentiis.
Indulgentiae apostolicae et quidem plenariae (ut ita loquar) ita passim nostris temporibus venduntur (ut loqui mos est rusticis) quia iam paene vilescat clavium et litterarum apostolicarum auctoritas. quam ob rem nuper quidam frater ordinis minorum Coloniae Agrippinae ita in illas invectus est. Audite O vos fideles animae, ego vobis aliquid novi dicam, et rem mirandam. hanc videlicet quod si nunc aliquis vestrum habuerit medium aureum, habebit et regnum caelorum per has indulgentias. si quis vero quartam partem aurei habuerit, habebit et partem eiusdem regni. qui vero nihil habuerit, erit diaboli. Nonne res nova, quod sine pecuniis non sit locus felicitati. Male nobiscum agitur qui sumus minores reformati.
De ambitione sacerdotum et episcoporum.
Abbas Fuldensis triginta equis armatis, et ipse loricatus cum Ulmam intraret una cum cardinale Bernardino, Dixit cardinalis. O domine abbas an tot equis et quidem instructis sanctus Benedictus ordinis vestri auctor equitaverit? Cui abbas. O reverendissime pater an cardinales sancti Petri tot mulabus phaleratis, sellis deauratis, frenisque sericis, tantoque et tam splendido apparatu ceterisque id genus luxuriae incesserint? unde mutua talione statum ecclesiasticum a sanctitate et frugalitate ad corruptos mores summamque luxuriam prolapsum esse declaraverunt.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
