# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.164-168

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.164-1.168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.164

Quaedam mulier dilexit iuvenem, quem cum congrue convenire non posset, nec auderet alloqui, hac calliditate usa est. Confessa est monacho cuidam, cui iuvenis vicinus erat, ita habes pater bone vicinum iuvenem nominando eum, qui frequenter oberrat aedes meas, meque cupide inspiciendo infamiam ut timere licet mihi afferet. Cui rogo suadeas, ut istos suos gressus moderetur, per hoc enim sperabat monachum suis istis verbis iuvenem primum incitaturum ad sui amorem. Monachus autem bene pollicitus est atque rem egit cum iuvene. qui nihil sibi conscius intellexit mulieris technas, non tamen prosequitur rem. Mulier secundo cingulum aliaque ornamenta ex auro muliebria comparat, atque monachum accedit, conquerendo de rebus sibi a iuvene condonatis, atque ut illi res suas restituat. rogat. frater cum summa acerbitate et castigatione defert iuveni res suas ut credebat. Nec longe post cum maritus mulieris peregre esset profectus, rursum convenit monachum dicitque iuvenem per arborem propinquam domui suae pridie noctu in cubile suum ascendisse. Unde monachus magis exasperatus, dedit iuveni modum quo tandem ad mulierem pervenit, seque ignarus gessit copulatorem illorum amoris.
De sacerdote plures liberos habente Vuolfgangus Richardus.
Cum sacellani in oppido fontis blaui in aedibus paroeciani convivarentur, essetque mensa multis crateribus argenteis strata, coeperunt alter alterius paupertatem exprobare, praesertim unus pauperculum quendam sacerdotem, cur et ipse non tot crateras haberet interrogat? Cui ille ira excandescens, Si mihi tot essent inquit crateres quot liberi, haberem nunc octo, atque ita veritatem incautus prodidit.
De sancto Martino quidam ineptus sacerdos.
Contionabatur quidam sacerdos de meritis divi Martini, quomodo postquam is media hieme in summo frigore tunicam suam disciderit atque cuidam mendico impertiverit, Christum dixisse ad illum. Domine Martine, si huius ego tibi beneficii obliviscar, auferat me diabolus ad inferos.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
