Latin
Lines 1.169-1.178
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.169-178
Not analysed yet
Alius contionator.
Quidam alius contionatus est. dum Adam primum recusaret de pomo edere, Evam cum indignatione dixisse, Comedas de pomo hoc, aut ego a te abiens in turpissimum aliquod lupanar intrabo. cum adhuc nullum in terra esset.
De Udalrico comite Vuirtenbergensi principis nostri avo.
Comes Udalricus cum quidam rusticanus sacerdos in alpibus nostris Venatores eius egregie tractaret. Voluit adhuc illi aliud beneficium conferre, cum prius haberet paroeciam. Recusavit sacerdos (quod raro fit) dicens pro his bonis consumendis quae tunc haberet in suo beneficio, cogi sese ad medium noctis usque saepe sedere, quod sia adhuc aliud habiturus esset, dies atque noctes vigilandum esse, ut omnia consumeret.
Plura in passione domini mentita quam vera.
Nuper quidam callide delusit rusticos, dicens. Multo plura in passione Christi mentita quam vera. quod rustici aegre acceperunt, illumque tormentis ad revocationem reducere statuerunt, donec eorum stultitiam deludendo dixerit. bene dixi o fratres. Pauca enim Christus loquitur sed vera. Multa vero Iudaei et quidem mendacissima.
De simplici rustico vera historia.
Quidam simplex rusticus senio confectus, in alpibus nostris Suevicis, non longe a patria mea, cum mandatum domini nostri ducis Vuirtenbergensis quadam simplicitate atque incuria neglexisset. convenit eum praefectus pagi sui atque carcerem ei poenamque non mediocrem minitatur. Cui rusticus. O Ioannes dilecte consanguinee, facias secundum divinam voluntatem tuam, sed sis mihi propitius quaeso. si enim prudentior essem minus egissem.
De monachis Matthias de Hochneck.
Eram nuper cum quodam nobili imprimis faceto in monasterio quodam ubi erant fratres satis imperiti, quorum perspecta ruditate quaesivit nobilis a me. Quibus quaeso mediis aut artibus defensuri sunt si opus fuerit, isti monachi fidem christianam? Ego professus me nescire. Ad quod ille. O te imperitum, qui enim alii potando meliores? Ut enim alii disputationibus, ita illi compotationibus adversarios infatuarent, atque convincerent (printer); sic: convivarent universos.