# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.17-24

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.17-1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.17

De molitore.
Ioannes Boschius sacerdos Stadianus cum molitorem mendicantem suis subditis commendaret, pro impertienda ei misericordia dixit. O christi fideles quod iste molitor probus sit, habetis optimum argumentum quod mendicet, alioqui furto, et solitis molitorum artibus se nutrisset, proinde sit vobis commendatus imprimis.
De confessione monialis.
Monialis confitendo sacerdoti, dixit inter cetera cucullo alieno se aliquando contexisse. Cui sacerdos. Hoc nihil nocet, sed quid latuit sub illo? Respondit ill. Monachus. Cui sacerdos. cave posthac, inquit, ab istis vestibus, ne polluaris. omnium enim scelerum sordes hoc parvo tegmine absconduntur? Ad haec monialis. Aethiops non denigrat aethiopem. Illi sacerdos succensus. maneas ergo meretrix ut ante. Cui iterum Monialis. sed tu noli primum in me proicere lapidem.
De confessione trium Monialium.
Tres moniales confitebantur cuidam sacerdoti. Prima dixit alienum in vaginam suam cultellum imposuisse. quod sacerdos non intellexit, nec etiam pensitavit. ob huiusmodi quarundam muliercularum superstitiones, quae res minimas pro peccato habent. Altera dixit duos se cultellos imposuisse suae vaginae. quod iterum neglexit. Tertia vero tres confessa est. Cui sacerdos Quid hoc nocet? Dixit illa. trium virorum se congressu usam. quod cum sacerdos iam primum intelligeret, priores duas, quas inscius absolverat, celerrime insequitur, atque acclamans dixit. Audite meretrices pessimae, non estis absolutae. male enim narrastis. quoniam penis et cultellus non sunt idem.
De sacerdote loripede.
Sacerdotem quendam loripedem senaculum oppidi Cantharopolis intrantem, alius sacerdos salutavit. His verbis. Salvete (ut mos est loquendi nostris) iunior domine. Cum autem incessisset is claudicans, ut solebat semper, erupit quidam praefectus pagi totus cachinno, Bene video, inquit, illum iuniorem esse vel potius infantem, cum iam primum incessum discat. Cui sacerdos festiviter. Sapientem te putassem ob caniciem, nisi sermo te prodidisset stultum et dicaculum. Non dissimiliter Ioannes bittel sacerdos Riedlingensis in mulierem claudicantem nuper me praesente cavillatus est. Si mihi inquit, essent centum filii, nullum eorum incedere docerem quemadmodum illa mulier incedit. Praeterea nostri in claudos ita iocari solent. Illi non est hic patria, quia non ambulat more hic consueto. Similiter in strabones Hic est alienigena, non videt enim ut homines hic solent. Est autem nostris nunc creberrime in proverbio ut dicant alium contemnentes. ille est claudus sartor. vel dum aliquis credit se contemni, dicit. putasne me claudum sartorem? De quo olim carmen scripsi. quod ibi inserendum putavi ceteris iocis. Ad Ioannem Streler Ulmensem iurisconsultum.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
