# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.179-184

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.179-1.184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.179

De quadam sententia cuiusdam senatoris.
Senatus Urachensis piscabatur pro publica laetitia instruenda, et cum post piscationem ante cenam aliquid ingruisset quo consilium habere opus erat, cum quilibet suam sententiam dixisset, erat inter eos unus qui inter consultandum obdormiverat. et cum rogatus esset sententiam. dixit evigilans partim elixos esse debere, partim assos, intelligens de piscibus. somno enim impeditus, quae res tractaretur, omnino erat oblitus. quae eius sententia longe lateque diffusa est.
De fratribus Bernae combustis.
Fuerunt pridem Anno domini M. D. IX. Bernae quidam fratres praedicatores ob quaedam inaudita flagitia igne concremati. qui inter ceteras ineptias, quibus imponere hominibus conabantur, finxerunt uni ex eis beatam virginem crebro noctu apparere, atque rudibus eius quaestiunculis multis verbis respondere. Quod ego cum legissem, dicere saepe consuevi, iocando in eorum fatua figmenta. si eorum commentum verum fuisset, divam virginem mihi capulari vetula magis otiosam, loquacioremque videri. quae tot fratrum ineptiis quotidie responderit. Ambitionem enim et superstitionem sub specie religionis grassantem rei pub. Christianae minari summam iacturam possum non obscure intelligere, quia istis artibus sit prius per scribas et phariseos Iudaeorum res publica subversa atque labefacta. Sed cui ordini mortalium desunt mali. bonos fratres non tangit calamus meus, de malis tantum loquar. Ad tantum autem facinus (si verum est quod publice scribitur et divulgatur) impulit eos sola illa pertinax, et nulli mortalium scibilis opinio, quod beata virgo sit concepta in pacto originali. quam falsis et prodigiosis miraculis, sed diis adversis, convincere et probare sunt conati.
De aliis fratribus.
Cum nuper quidam dicerent in artam fratrum irreptasse regulam, humilesque vestes superbiam, atque avaritiam. dixi ego. Id mihi mirum non videri. cum lupus humili veste, sordidoque colore vestitus, totus sanguinarius sit atque rapax.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
