# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.185-194

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.185-1.194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.185

De rustico et medico.
Rusticus quidam simplex cum urina accessit medicum, a quo quaesitus unde esset, dixit. Domine doctor tu in urina bene invenies.
De rustico aegrotante.
Rusticus cum ei uxor omnesque liberi in peste obissent, coepit et ipse aegrotare. cumque sacram eucharistiam sumere rogaretur, renuit, quod ex ea (ut ipse dixit) uxor et omnes liberi mortem manducassent, atque ab ea ad deum se appellaturum testatur.
De simplici clerico.
Quidam indoctus clericus Constantiae fuit quaesitus ab his qui examinatores dicuntur. an esset de legitimo toro, credebat illos inquirere natale solum, atque inquit. Non sum de legitimo toro, sed de Smicha, ita enim vocabatur natalis eius pagus, iuxta patriam meam.
De asino imperitorumque iudicio.
Cum nemo feliciter et bene possit iudicare de artibus nisi soli artifices, nemini dubium erit quin illorum sit iudicium omnino explodendum, violentum, rude atque mendax, qui iudicare volunt de poetica, musica, atque aliis artibus, quarum omnino sunt expertes atque ignari. Ita contigit asino, qui sibi iudicis partes arrogavit inter philomelam et cuculum, quae de cantu decertabant utra earum praestaret. Sententiam enim ferens ita dixit. Cuculus longe mihi excellere videtur. illius enim cantus est planus, atque intelligibilis, uniusque tenoris. Sed philomela nescio quid canis. nunc enim vocem attollis, acuteque canis, nunc presse atque graviter, nunc media voce, adeo ut non facile pateat auditoribus quo tendat cantus tuus.
De querimonia lupi super sua infelicitate.
Fecit nuper quidam carmen Germanicum, in quo mirifice atque venuste lupum de sua infelicitate atque rusticorum in se iniurias atque invidiam, omnium regum iustissimo Maximiliano Caesari conqueri facit. ad cuius tribunal citaturum se minatur universam rusticitatem, ita dicens. O quanta est rerum humanarum iniquitas. O facinus indignum, et superum iudicio vindicandum. O pereat semen rusticorum, quod me invidissimum mortalium genus supremo odio, summa cum iniuria prosequitur. Cum enim iura illa omnibus mortalibus promulgata concedant liberaliter, aliquem posse in necessitate et pro conservatione sui corporis rapere esculenta et poculenta, id mihi homines illi iniquissimi (beneficium scilicet non tam humanum quam naturale et divinum) concedere nolunt. quin immo si tempore summae famis minimam gallinam vel anserem, aut ad summum, vitulum uni eorum rapuero. vel (quod omnium detestabilissimum videri debet) cadaver mortui equi excoriare temptavero, tanto in me surgunt canum exercitu, tantoque clamore et armorum apparatu in me conficiendum excarnificandumque concurrunt praecipites, ut nemo umquam atrocius in suos hostes grassari debeat, aut fecisse inveniatur. Sed O rustici quae est vestra caecitas, quousque ita delirabitis, qui mihi quod iura tam humana quam naturalia concedunt tam diu negatis, dum ut possim subvenire necessitati corporis alicui ex vestris interdum, et id quidem raro, sum molestus, rapiens vel ovem vel bovem pro sedanda fame. sed nec furor, nec vi rapio argentum vel aurum, nec ferrum, siliginem, avenam vel triticum, nec quicquam earum rerum omnium, quae pretiose habentur apud mortales, sed non nisi esculenta, vinum etiam spernens quantum vis pretiosum. tantum oves, boves et universa pecora curans. atque ram singularis in rusticos vel benignitatis vel clementiae, ut nisi tempore hiemis vel summae famis raro alicui ex rusticis aliquid quasi decimas mihi iure naturae a deo datae debitas diripiam contentus praeda me silvestrium ditari. Sed audi quantam huic in me invidiae stultitiam adiungant, ut possit deus non iniuria meus ultor existimari. desides item sacerdotes, pinguesque monachos, summos eorum et capitales inimicos genibus flexis adorant, summaque veneratione observant qui de eorum labore, sanguine et medulla vivumt. O poenam condignam. O rusticorum meritam infelicitatem, me innocentem, et eorum exercitatorem odio prosequuntur, illos autem venerantur, qui ab eis auferunt non solum frumentum, vinum, equos, tauros, argentum et aurum, verum etiam uxores, filias pudicissimas, et vitam denique ipsam saepe depraedantur, quorum vita omnis et luxuries inaudita tantum in sudore et sanguine rusticorum nutritur. O divinam vindictam qui tot estis, tamquam paucos intra viscera, et in sinu vestrarum filiarum alitis, me vero nihil tale cogitantem persequimini tantopere. Unde ego nisi Caesar pacem vobis erga me mandaverit, perpetuum vobis bellum indico. quod et posteris vestris nepotes mei facere debebunt.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
