# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.195-206

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.195-1.206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.195

De meretrice.
Audivi olim duas mulierculas inter se dissidentes, ubi una ad alteram dixit. Tu es meretrix. Respondit altera. Verum est. sed tu gauderes esse meae conditionis, sed tam deformis es, ut a nullo rogeris.
De sacerdote contionante.
Contionaturus quidam sacerdos suis rusticis, incepit. Salutat vos Lucas medicus, ut sacrae litterae habent, sed post ita obstupuit, ut ne unum quidem enuntiare potuerit verbum ulterius. Cui ex senioribus unus assurgens dixit. habeat gratias, atque si quando ad eum redibis, dicito et illi nostro omnium nomine plurimam salutem.
De principum praerogativa.
Principes dum sunt ebrii dicuntur a familiaribus laeti. dum sunt nigri dicuntur fusci. dum stulti dicuntur probi, simplices et innocentes.
De contionatore Maguntiae.
Quidam dicitur fuisse contionator Maguntiae, qui saepe et acriter invehebatur in illos qui plura beneficia ecclesiastica haberent. hoc canonici beneficiosi (ut ita loquar) aegre ferentes contulerunt ei pingue beneficium ad id quod ante possidebat, ut eius compescerent intempestivam loquacitatem, quod ipse accepit, atque id quod ante dixerat revocavit, dicens se ante non bene in ea materia fuisse instructum, neque eam dulcedinem ante degustasse.
Cur itinerantibus monachis pluat.
Est proverbium apud nostros quando monachi peregre proficiscantur, quod sint pluviae. Huius rei nuper quidam philosophus Tubingae causam ridicule asserebat hanc. quia inquit rasi multos habent ex vino immodice hausto vapores in capite, qui facile ex calore a calvitie extrahuntur, unde postea pluviae generantur.
De viatore ebrio.
Vinum acinaticium apud nos Suevos eo nomine appellatur quo niger equus, quo cum quidam viator ut vinosus ita facetus imprimis plus iusto se onerasset, ita ut ferre non posset, noctu id ex fenestra cubiculi ubi dormiebat, evomuit. postridie venit ad sacerdotem, apud quem divertebat, dicens. O bone pater quam acrem et vehementem habes equum nigellum. nam hesterna nocte quodam furore percitus e fenestra cubiculi precipitem se dedit.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
