Latin
Lines 1.233-1.251
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.233-251
Not analysed yet
De Laurentio Valla et fratre minorum.
Laurentius Valla homo impense doctus, atque linguae latinae instaurator, cum semel in templo minorum Neapolis deambularet, vidit sanctum Franciscum inter quattuor doctores pictum, atque convocato aliquo ex fratribus. Quo inquit pacto ordinis vestri princeps et auctor, scilicet Franciscus inter quattuor doctores ponitur, cum tamen laicus et sine litteris fuisse praedicetur. Cui indignabundus fratur. Immo et maximus doctorum est. Huic Laurentius. Et quo modo maximus? cum semper habitus sit inter minores. Hanc ego historiam saepe audivi narrare Ioannem Nauclerum Tubingensis. collegii, gymnasii et demum totius urbis decus et ornamentum, omnisque honestatis et probitatis normam. Quibus animalibus hominum aetas comparetur?
Sic aetas hominis animalibus aequiparatur.
Haedulus in decimum, vitulo vigesimus aequat
Ter decimus Iunicem, reddit quater ipse leonem
Astutam vulpem fert quinquagesimus annus
Sexaginta canem simulant, supperadde decem, mox
Est lupus. at felem bruma octogesima reddit.
Aequat asello hominem post nonagesimus annus.
Anser abibit iners demum centesimo in anno.
In currucam
Vir bonus es, sed vix talis reperitur in orbe.
Coniunx communis, cetera solus habes.
Vita voluptuarii et sani.
Ut vivas sanus, semel in anno minuas sanguinem. semel in mense intres balneum. semel in septimana amplectere Venerem. bis in die comede bibeque. Quietus et bene de nocte dormi.
De quodam fatuo,
Morio quidam instabat apud dominum suum, ut more Christi fidelium admitteretur ad sumptionem sacrae eucharistiae. et cum altare accederet, supposuit ei sacerdos particulam raphani loco sacramenti, quam morio degustans dixit. O dulcissime deus quam es amarus.
De mendicis.
Quidam (dum in confabulationibus mentio de mendicis esset facta, quam numerosam haberent prolem) dixit. non obscura est causa quia plures habeant liberos. nam tuto solent coire, exploratum habentes non se sed nos eorum pueros esse educaturos. Ipsi enim faciunt, nos autem cogimur educare nostra eleemosyna.