# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.252-259

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.252-1.259. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.252

De insigni mendacio.
Quidam gloriatus se lustrasse totam fere Europam, maximeque Italiam. Interrogatur de Venetorum urbe magnificisque aedificiis. Ad quod inquit. Non possum plura dicere de Venetiis. eam enim urbem non nisi semel sub crepusculo vespertino transivi equo. Quod cum alii impossibile dicerent, quod urbs mari circumdata, equorum ingressum et egressum non admitteret. Dixi ego fuisse hiemem eo tempore dum transisset, atque super glacie equitasse ad urbem.
De quodam studente anseres furato.
Quidam scholasticus Tubingensis confessus a se furatos anseres, atque gallinas, cum sodalibus suis devorasse. Increpatur a sacerdote, qui ei donec restitueret furtum, absolutionem omnino denegat. quoniam non dimittatur peccatum nisi restituatur ablatum. Ad hoc scholasticus. O optime pater inquit. Ego in duplo restitui. ita enim illis me saturavi ut vix mediam horam retinerem, sed revomerem simul, atque cepae piraque quibus conditi erant. O utinam inquit sacerdos pulmonem et iecur pariter evomuisses ut quadruplo reddidisses, atque indignabundus illum reliquit.
Qui sint praecipui et maximi sancti.
Cum nuper Tubingae cuius templi sanctioris tutelares sancti (quos patronos vocant) sunt divus Georgius, atque Martinus, mentio facta esset de sanctorum meritis et sanctimoniae praestantia. cum alii Ioannem baptistam, alii divum Petrum apostolorum principem ceteris praestare contenderent. Quae dementia vos agitat quidam inquit? Qui enim alii sanctiores, meritisque, et honore priores Tubingensibus patronis Georgio et Martino? Nam cum alii sancti pannosi, contemptique, pedibus incedant, hii egregiis caballis equitent, et sumptuosis vestibus induantur.
Facetia Pauli Vuiest traducta a Brassicano.
Si cui incognitus sit Paulus Vuiest Suevus ioculator egregius, hac saltem facetia eundem plane quotusquisque lector agnoscat. Conveniebant quodam vespere tres socii gratia ludi, qui tunc in principatu Vuirtenbergensi. vetitus fuerat, apud Tabernarium vallis Ramasianae admodum curiosum. cum quo pepigerant, fores clauderet, et obducto vecte intromitteret neminem, ne in medio ludo deprehensi, multam institutam solvere cogerentur. quibus Tabernarius ille quaestus et lucri avidus, facile annuit, et conditionem accepit. cumque hi aliquamdiu lusissent, venit Paulus ille Vuiest ex composito, fores pulsabat, mussitabant intus ludentes quorum techna aderat, simulabant fortasse aliquem adesse, cui ludus illorum suspectus esset, ob id Tabernario mandabant ne cuiquam aperiret. Quo autem taciturniores se gerebant intra aedes, tanto ille foris ianuam tumultuosius, sonoriusque pedibus et manibus pulsabat Tandem sociorum unus. vade inquit hospes, et quid rerum novarum tamen calleat, explorato, dum foribus admodum insultet. Hospes cui rerum novarum experiundarum libido incesserat quaesitum ibat, cui ut respondebat Paulus, Ova se parere nosse, otius rem ad socios, quos hospitabatur, perfert, plurimumque rogat eum hominem intromitti sinerent causa hanc rem factu mirificentissimam videndi, et experiundi. Hi ut res ex composito gerebatur, aliquantisper cunctabantur, difficillimosque se simulabant, quasi istius hominis adventum gravarentur plurimum. Victi tandem assiduis Tabernarii suppliciis, et precibus sinebant pulsantem (ne tamen ipsorum ludus proderetur) intromitti. Hospes (ut erat rerum novarum avidissimus gestiit, exsiluit, cucurrit, repagulum foribus detorsit, aperuit, hominem hunc personatum humaniter excepit, hypocausto, quod stubam appellant barbari induxit, ac pone fornacem in tenebras more glocitantis gallinae collocavit, hortabaturque eundem artis suae, quam iactaverat, periculum faceret, adeo morae impatiens exstiterat hospes. Iussa subit Paulus ille, qui duo ova ad vivam cutem pectoris sui tam diu foverat ac gestaverat, ut percaluissent. Cumque aliquamdiu consedisset Paulus, hospitem vocavit, ut ovum supposita manu blande exciperet. Accurrit hospes, ovum excipit, ostentat id lusoribus, iura per deos immortales adhuc incalescere. Hortatur Paulum secundo ovum pariat. Ad ille subdole renitebatur, bonam inquit et minime vulgarem gallinam esse oportet, quae uno die bina ova parire soleat. Non tamen destitit hospes a precando. Morem gessit Paulus hospiti, statimque hospitem accersivit, ovum secundo partu exciperet. affuit hospes, ovum sumpserat in manus quod aeque, ac primum calescebat, in medium profert, ac rei magnitudinem miris laudibus extollit. Rogavit tandem Paulum per omnes deos ut Tertio ovum pariat, pollicens amplius se nil ab eodem exacturum, Responderat Paulus sibi id factu difficillimum fore. Timeo enim inquit ipsa ovorum seminaria interne dissolvi, et penitus deperire, unde non immodicam iacturam sumerem, inde enim mihi victus subduceretur. Quanto plus Paulus rem pernegaverat, tanto obnixius hospes eundem precabatur. Tandem Paulus rem illam se tertio tentaturum ait, quocumque res caderet. Ubi vero tempus faciendi oleti, et alvum solvendi adesset, Hospes (inquit) otiissime adsis, vitellum excipias, quoniam ovum illud postremum testa caret. adsis, ne in pulveres recidat, ac nullius usui eveniat cura. Accurrebat hospes plus aequo credulus, nedum curiosus, ambas manus supponit. At is non ovum sed solutae alvi purgamenta in manus hospitis profusissime cacavit. exclamando. Eheu ad meam maximam iacturam redegisti me, ovum amplius nullum parire dabitur, id est quod initio verebar. Comperta vero fraude hospes Paulum, nisi pone collusores desiluisset, personamque detraxisset, districto gladio adortus fuisset. Digna Historia curioso. Unde sibi exemplum sumant quicumque rerum novitate nimia permoventur.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
