# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.316-321

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.316-1.321. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.316

De tribus Bavaris.
Tres Bavari simul peregre profecti sunt gratia morum in alienis terris discendorum. venientesque in Germaniam inferiorem (ubi homines tam expedite curteque loquuntur, nimiumque celeriter verba pronuntiant, ut vix et aegre superiores Germani intelligant) civitati cuidam appropinquaverunt. praemittitur autem ab eis pro procurando hospitio, lautoque prandio instruendo, qui huius insuetae linguae peritissimus haberi voluit. qui cum in urbem venisset, atque tarda sua lingua, imprimisque crassa et dura cum Caupone esset locutus plura, nihil tamem eorum intellexit caupo, quare dentes digitis demonstrans, comedendi aviditatem significavit. Caupo dolore dentium laborare eum existimans, mox ad medicum dentarium deduci iubet, ubi cum adhuc in dentibus monstrandis perseveraret. Medicus Cauponis sententia permotus, dentes duos illi evulsit radicitus. quare indignabundus ille et tristis exiens civitatem, ad suos comites pervenit. quibus ait. O fratres carissimi per fidem meam consulo vobis ne hanc civitatem ingrediamini. quam primum enim ad manducandum quippiam postulaveritis, dentes vobis omnes exturbabuntur. Mihi ut cernitis duo ob eam rem adempti sunt, qui nisi adeo peritus et edoctus fuissem in eorum lingua, iam totus edentulus ad vos rediissem. Illi boni homines stulto illius consilio permoti, ferme inedia confecti abierunt, suam Bavariam ieiuni repetentes.
De eo qui multas cunas emerat.
Quidam in Francia orientali, cui uxor, quam ante quattuor hebdomadas duxerat, cum peperisset filium, mox properavit ad quodam forum, ubi tot cunas emit, ut quadrigas impleret, atque domum rediens, cum interrogaretur quid vellent sibi tot cunae dixit. Opus habeo, si enim uxor mea tam fecunda est futura, ut in tam brevi tempore sit semper paritura, vix hae sufficient.
De pediculoso quodam.
Quidam mihi notissimus philosophus, cum esset imprimis macer, quesitus a me cum tantum biberet et comederet quantum quisque pinguissimus, cur tam macilentus esset. Respondit. quia tantam familiam pasco proprio sanguine quantam Romanus imperator. significans pediculos qui eius corpus infestarent. Idem pediculos dicit suos esse custodes, qui non sinant eum diutius dormire. De eodem Idem interrogatus curnam potes tot pediculos pati. Respondit quoniam misericordiam maximum opus in pauperes prae inopia exercere non possum, alo quadam misericordia pediculos, qui quotidie corpus meum corrodunt.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
