# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.351-357

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.351-1.357. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.351

Duo deambulantes obviam habuerunt puellam parum venustam. qua visa dixit unus ad alterum ut puella audire posset. Quis illam virginem non iure pulchram affirmare posset? Ad haec puella quae se derisam esse intelligebat, verum est, inquit, sed idem de te numquam affirmaret. Cui ipse. posset affirmare si quis mentiri vellet, uti ego de te sum mentitus.
De adultera confitente.
Quidam rusticus admiratione ductus, quidnam uxor sua esset confessura, se post sedilia sacerdotis occultavit. et cum illa confiteretur, inter cetera adulterii se crimine contaminatam, sacerdos finita confessione volens absolvere eam, primum incepit ab adulterio. Cui rusticus ex insidiis prosiliens. Bone domine, dixit, ab aliis peccatis eam absolvas. ego enim ipse adulterii poenam ab ea exigam, ut nulla alia poenitentia opus sit.
De imperio ancillarum in sacerdotes.
Quidam contionator pascali die, iocoso dicterio, ut moris esse superius, declaravi, laetitiam et risum captare studens dixit. Si quis virorum domus suae imperium agat, ille incipiat primus carmen triumphale Christianae resurrectionis, et cum nemo id inciperet, et dominium domus sibi arrogaret, inceptit ipse ille sacerdos, dicens se nihil domi habere praeter felem, cuius ipse dominus esset. Futuro anno cum idem ad viros diceret eodem die. nec adhuc inventus esset qui id de se iure. polliceri posset, nec ego, inquit, nunc incipiam. cum mihi domi sit ancilla, quae et ipsae habentur imperiosae in bonos sacerdotes.
De puella simplici.
Quaedam ancilla ab adolescentibus ad choream invitata, timens dominam, quae eius divagationi difficulter assentiretur, intravit fanum beatae virginis, atque ante illius imaginem genibus flexis suppliciter oravit beatam virginem, ut eius intercessione et auxilio apud dominam adeundae choreae impetraret veniam. Contigit autem ut casu intermitteretur chorea, unde puella consternata, suspirans dixit. O si hoc scivissem, preces meas dominae virgini effusas ad aliam rem reservassem. Hoc factum esse testatur Georgius Vueselin Ramasianus et Schorndorffensis.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
