# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.358-363

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.358-1.363. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.358

De insulso famulo.
Quidam hospites venerabiles ad cenam invitavit. Et cum omnes consedissent, deerat sal. quod cum dominus vidisset, dixit servo structori et ministranti. Affer mihi scalas iuxta columbarium. quibus allatis dixit. Pone ad latus mensae. quo facto dixit. ascende. Ille dum ascendisset. Aspice inquit, quid mensae desit. famulus sal deesse conspiciens dixit. hoc sine scalis videre potuissem. Ad hoc dominus. sed ut posthac diligentior solicitiorque sis, nunc te omnium ludibrio exposui.
De pediculoso.
Philosophus pediculosus, mihi notissimus atque familiaris, cum vestes eius pediculis scaterent. ob idque a me obiurgaretur, dixit sibi non esse insolentes. sed audi, inquit, dum nuper ab Argentorato in ungariam concessissem, quae et ipsa ferax est illorum vermium, vidisses pulcherrimam pugnam Elsaticorum et Hungaricorum vermium in vestibus meis. Nam ut ipse vidi, semper inter se dissidebant. Hungarici tamen praevaluerunt. maiores enim et caudati erant.
De mercatore et adultera eius uxore.
Erat Viennae in Austria mercatori diviti et senio confecti uxor omnium pulcherrima, liberique complusculi, quibus adhibuit praeceptorem scholasticum non vilioris formae. Morem autem iam multis annis hunc observavit, ut relicta domi uxore ipse mercator matutinis sacris quotidie interesset. unde viduo tam mane lecto uxoris, adulterandi cum adolescente praebuit occasionem, et cum id post aliquod tempus non levibus indiciis suspicari cogeretur, dissimulavit vir prudens suspicionem, donec quadam die in absentia uxoris, quae amicorum intererat convivio, opportunitatem esset nactus, Tunc enim remotis arbitris adolescenti edulia delicatiora, vinaque omnium plenissima apponens, iussit eum libere, largiterque comessari. Cumque eum vino incalescentem, penitusque obrutum esse, adeo ut mentis inops factus fuerit, cerneret, his eum verbis allocutus est (non nescius iuxta verbum Plinii, vulgo iam olim vino attributam esse veritatem). Adolescens compertum habeo non vulgariter, te stupri commercium habere cum uxore mea. quod si mihi confiteberis libere, veniam et impunitatem tibi et illi condonabo. sin negaveris, non patiar diutius te mendacem mecum conversari. Confessus est adolescens, omnemque rei gestae seriem aperuit. Cui mercator. Bene fecisti, et rem aetati tuae congruam, et quanto post hac in ea re fortius insurrexeris, tanto rem mihi facies gratiorem. hoc unum tamem rogo, ut me ipsum Veneris tuae exortem relinquas Adolescens nihilominus ad tempus ab istituto abstinuit, donec indulgentia in eum mercatoris perspecta, timorem omnem deposuerit. Cum autem consuetum iter repetere coepisset, mercator huius rei explorator diligentissimus, idoneum nunc tempus adesse cernens, quo domesticae iniuriae finem imponeret, quodam mane infirmitatem simulans, non tam precibus quam minis apud uxorem obtinuit, ut ipsa vicario opere matutina sacra adiret. Quae cum exire vellet indignanti similis, magno fragore forium et impetu muliebri egressa est, non sine murmuratione, ut ita adolescentem experrectum, se, non maritum exisse commoneret. Ille vero altissimo somno oppressus, et sero evigilans, maritum ratus est abiisse, more solito, quare nescius doli in thalamum dominae properavit, atque educto pene, mercatorem est amplexus. qui furtim se illius amplexibus subtrahens, enormemque baculum quem ad hanc rem comparavit arripiens, in haec prorupit verba. O hominum nequissime nonne satis superque fuit, me meae uxoris potiundae tibi copiam fecisse? Vis ne mihi vim tuae libidinis inferre. quodne faceres post impunitatem delictorum tuorum tibi concessam, summamque meam in te indulgentiam, etiam atque etiam rogavi. et cum dicto baculum libravit, quo caput eius ita dedolavit, nec non et laterum compages, tam misere delumbavit, ut hunc semianimem in pavimento cubiculi consternatum relinqueret.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
