Latin
Lines 1.364-1.369
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.364-369
Not analysed yet
De rustico Leonardus Clemens.
Quidam rusticus in pago Zvifuldensi cui nomen erat Baltassar Lotharius in proximo a Zvifulda pago fabellam narrabat, cui ut fides haberetur ita confirmavit. Nisi ita sit, auferat me diabolus, et mox conscius mendacii, et ita intra se territus reuocavit verba, atque. Absit, inquit, ut hoc pacto me hic devoveam. nescio enim quales apud vos hic sint diaboli, at illud scio, si domi et apud nos sic iurarem quia nostri daemones nihil mihi nocerent. De simplici rustico et aedituo. Vuernherus Maierius Monasteriensis. Rusticus quidam ad altare accedens gratia eucharistiae sumendae stupefactus. os aperire obliviscitur. ad quem sacerdos bis vel ter ait. Aperi os, cum autem prae nimia simplicitate non animadverteret, aedituus indignabundus dixit. Aperi os quia diabolus tibi benedicat (ut nostris mos est) imprecandi alicui cibum vel aliud. quod ad maximum omnes risum incitasset. nisi sacrum illud tempus vetuisset.
De somnolento servo. Matthias kretz licentiaus.
Famulus quidam Cauponarius die quodam ad meridiem usque dormiebat, officiaque sua servilia negligebat omnia. ob quam rem pater familias iratus, magno tandem clamore eum expergefecit. cumque ille surrexisset, cur, inquit dominus, somnolente asine in tam longum diem dormis, et quae officii tui sunt non curas? Respondit famulus. Ego ante quattuordecim dies in balneo fui, unde mihi ignoscendum duco. Assolent enim, ut compertum est, homines post balnea gravissimo plerumque et longo quidem affici somno. Id quod etiam mihi hodie contigit. Ad quod dominus O bone sodalis, si tam longo semper tempore postquam balneaveris te dormire oportet, non eris mihi idoneus servus, quare e vestigio te e domo alio proripias.
Faceta cuiusdam invitatio.
Quidam volens invitare vicinum ad prandium, suaque opinione egregium hospitalitatis opus exercere, ita dixit. O bone vicine veni hodie in domum meam et mecum prande. si enim edulia tecum apportaveris, non nisi ad vini solutionem te compellam.