# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.370-378

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.370-1.378. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.370

De faceta responsione cuiusdam studiosi Ioannes Romingius Mindulanus.
Quidam quaesitus in examine magistrorum cur canes sublato altero pede posteriori meierent, Respondit. ne sibi urina calciamenta contaminet.
De ebrio.
Quidam ebrius dum noctu iuxta aquas ex cannalibus profluentes minxisset, cum labentis aquae strepitum et murmura audiisset, continua nocte stetit, credens se urinam emittere, atque illius strepentis sonum audire.
Sequuntur nunc facetiae de ineptiis et ignorantia sacerdotum.
De quodam Ulmensi sacerdote. Leonartus Clemens.
Fuit Ulmae sacerdos indoctus et in re litteraria parum instructus. qui dum in commisso sibi sacello (quod situm est illic extra portam beatae virginis, tanto itinere quanto Calvarie locus, ubi Christus crucifixus est ab Hierosolymis distitisse fertur, proinde ad requiem dominicam dictum) in die Parasceves, ut fit, imaginem Christi crucifixi in sepulcrum in magna populi cum religione spectantis frequentia posuisset. acceptaque acerra sollicite cogitaret (nam nonnulli etiam sacerdotes aderant) qua oratione, quae ab illis collecta dicitur, inter thurificandum uti deberet, mox elata voce in ea verba prorupit (gaudens ut ipse putavit se optimum modum invenisse) Deus indulgentiarum domine da animae famuli tui summi pontificis, cuius primum depositionis diem hodie agimus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, et veri luminis claritatem etc. populo ob devotionem suspirante, sacerdotes ob sacerdotis ruditatem in summum sunt risum effusi.
De alio.
Mos est eorum sacerdotum qui tempore congruo passionem dominicam artificiose in fanis sacris decantant, ut verba Christi exprimentes, pressa utantur et gravi voce, uti faciunt viri graves. Iudaeorum autem verba ut puta tumultuantium et rabidorum, horrido clamore eructent. E contrario fecit quidam sacerdos in alpibus nostris in pago nomine Urspringa prope Gyslingam oppidum. Nam dum Iudaei loquebantur, pressa voce usus est. quod audiens coram Ioannes Cassellius Gyslingensis sacerdos dixit ad Leonartum Clementem. Iudaei profecto mature et graviter loquuntur, nulli dubium quin iudicum sibi partes arrogent. Cum vero ventum esset ad Christum, acutissime vociferabatur sacerdos Ecce inquit Cassellius. Christus implorat iustitiam, atque iudicis officium.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
