# Heinrich Bebel (1472-1518) 1.4-10

Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518), Lines 1.4-1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/heinrich-bebel-1472-1518/1.4

Vale ex Tubinga. IIII. Kales. Mart. Anno domini M. D. XII. Anno vero Imperii Maximiliani Caesaris. xxvi.
Ad lectorem Heinricus Bebelius.
Id moderamen habui hactenus in facetiis candide lector, ut abstinuerim ab his iocis, qui nimium lascive spurceque dici viderentur. In hoc libello paulo iucundiora interdum inserui, et quae imperitis videbuntur quandam prae se ferre lascivam, sed nihil etiam nunc acceptavi, quod non a gravibus viris in conviviis recitari audivi, et maiori ex parte apud matronas, quae res me movit, ut et nostris confabulationibus adiungerem. Velis ergo hanc mihi dare veniam, quam sumpsi ex auctoritate gravissimorum hominum. A spurcis enim scriptis semper calamum meum retraxi. quod magis etiam facturus sum scriptis posterioribus. Vale amice.
De quodam in tempestate deprehenso.
Cum quidam in lacu potamio seu alemanno tempore maximae tempestatis deprehensi essent, omnibus aliis trepidantibus, quibusdamque confitentibus sibi invicem, unus eorum coepit avidissime comedere caseum et panem Aliis eum castigantibus, atque quo in periculo essent admonentibus, dixit. Non me latet quid rerum geratur, sed quoniam ieiunus bibere non possum, nunc comedo quod sim hodie plus bibiturus quam umquam fecerim in vita mea.
De quodam in adulterio deprehenso vera Historia.
Quidam Tubingensis cum ad uxorem alterius clam noctu accessisset, venit et sacerdos ad eandem paulo post. quem ille fugiens ad superiorem partem domus in columbare se occultavit. Sed cum non longo tempore venisset maritus illius mulieris, sacerdos in fornacem confugit. Cumque maritus nihil tale suspicatus, cum suspirio dixisset tres se aureos ludo amisisse, quis tibi reddet, inquit uxor. cui maritus. Superior, vel qui superius est. intelligens deum. Cui Tubingensis e Columbari prosiliens dixit. Sacerdos in fornace det mediam partem, et ego reliquam dabo. credens in se maritum fuisse locutum, et res ita inter eos convenit, illaesique abierunt.

---

Bebel, HEINRICH BEBEL (1472-1518). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bebel.
